monumenta.ch Horatius Show Session Trace
in
 A,a     HELP
Horatius, Epodi, I
Edition: F. Vollmer, 1912
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
(a49)
  vad312.60v-18   cb90.142r   cb89.31v   cb88.57r   bnf16689.80-a10   bnf9345.41 v   bnf8214.44 r   bnf7977.70   bnf7975.93   bnf7973.59   bnf7972.73-b5   bnf7971.100-b8   bavPal.lat.1657.8 r-8 bavPal.lat.1655.53 r-30 I
1 Ibis Liburnis inter alta navium,
2 amice, propugnacula,
3 paratus omne Caesaris periculum bavPal.lat.1655.53 v
4 subire, Maecenas, tuo:
5 quid nos, quibus te vita sit superstite
6 iucunda, si contra, gravis?
7 utrumne iussi persequemur otium
8 non dulce, ni tecum simul,
9 vad312.61r an hunc laborem mente laturi, decet
10 qua ferre non mollis viros?
11 feremus et te vel per Alpium iuga
12 inhospitalem et Caucasum
13 bnf7971.101 vel occidentis usque ad ultimum sinum
14 forti sequemur pectore.
15 roges, tuom labore quid iuvem meo, cb89.32r
16 inbellis ac firmus parum?
17 comes minore sum futurus in metu,
18 qui maior absentis habet:
19 ut adsidens inplumibus pullis avis
20 serpentium adlapsus timet
21 magis relictis, non, ut adsit, auxili
22 latura plus praesentibus.
23 libenter hoc et omne militabitur bnf7972.74
24 bellum in tuae spem gratiae,
25 non ut iuvencis inligata pluribus cb88.57v bavPal.lat.1657.8 v
26 aratra nitantur meis
27 pecusve Calabris ante Sidus fervidum cb90.142v
28 Lucana mutet pascuis
29 neque ut superni villa candens Tusculi
30 Circaea tangat moenia:
31 satis superque me benignitas tua
32 ditavit, haud paravero
33 quod aut avarus ut Chremes terra premam, vad312.61v
34 discinctus aut perdam nepos.

ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2021 Monumenta Informatik