monumenta.ch Augustinus Show Session Trace![]() | Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CXXXIV. De verbis Evangelii Ioannis, Si Edition: J.-P. Migne PL38, Paris, 1845-49 | ![]() |
Missing Text | |
(26) | |
SERMO CXXXIV. De verbis Evangelii Ioannis, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, etc., cap. VIII, V. 31-34 . | |
1 | Novit Charitas vestra, omnes nos unum Magistrum habere, et sub illo condiscipulos esse. Nec ideo magistri vestri sumus, quia de loco superiore loquimur vobis: sed magister est omnium qui habitat in omnibus nobis. Ipse modo in Evangelio nobis omnibus loquebatur, et dicebat nobis, quod etiam ego dico vobis: dicit autem ille de nobis, et nobis et vobis, Si manseritis in verbo meo, non utique in meo, qui modo loquor; sed in eius, qui modo ex Evangelio loquebatur: Si manseritis in verbo meo, inquit, vere discipuli mei estis. Ad discipulum parum est accedere, sed manere. Non ergo ait, Si audieritis verbum meum; aut, Si accesseritis ad verbum meum; aut, Si laudaveritis verbum me |
ENABLE LINKS PER WORD SHOW APPARATUS Report an Error or Make a Suggestion |