monumenta.ch Augustinus Show Session Trace![]() | Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CXXXIV[Emendatus ad tres bn. quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr. m. pr. rm. vd.] [Note: Alias, de Verbis Domini 48.]. De verbis Evangelii Ioannis, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, etc., cap. VIII, V. 31-34 [Huius forsitan sermonis meminit Augustinus infra, in sermone 155, n. 8.]. Edition: J.-P. Migne PL38, Paris, 1845-49 | ![]() |
Missing Text | |
(26) | |
SERMO CXXXIV[Emendatus ad tres bn. quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr. m. pr. rm. vd.] [Note: Alias, de Verbis Domini 48.]. De verbis Evangelii Ioannis, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, etc., cap. VIII, V. 31-34 [Huius forsitan sermonis meminit Augustinus infra, in sermone 155, n. 8.]. | |
1 | [Magister omnium Christus. Manere in verbo Dei.] Novit Charitas vestra, omnes nos unum Magistrum habere, et sub illo condiscipulos esse. Nec ideo magistri vestri sumus, quia de loco superiore loquimur vobis: sed magister est omnium qui habitat in omnibus nobis. Ipse modo in Evangelio nobis omnibus loquebatur, et dicebat nobis, quod etiam ego dico vobis: dicit autem ille de nobis, et nobis et vobis, Si manseritis in verbo meo, non utique in meo, qui modo loquor; sed in eius, qui modo ex Evangelio loquebatur: Si manseritis in verbo meo, inquit, vere discipuli mei estis. Ad discipulum parum est accedere, sed manere. Non ergo ait, Si audieritis verbum meum; aut, Si accesseritis ad verbum meum; aut, Si laudaveritis verbum me |
ENABLE LINKS PER WORD HIDE APPARATUS Report an Error or Make a Suggestion |