monumenta.ch Augustinus Show Session Trace
in
 A,a     HELP
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XCIII. De verbis Evangelii Matthaei,
Edition: J.-P. Migne PL38, 1845-49
Missing Text
(23)
SERMO XCIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 1-13, Simile erit regnum coelorum decem virginibus, etc.
1 Hesterno die qui adfuistis, promissionem nostram tenetis: quae hodie non solis vobis, sed pluribus etiam qui convenerunt, Domino adiuvante, reddenda est. Quae sint decem virgines, quarum sint quinque prudentes et quinque stultae, non facile indagari potest. Verumtamen secundum ea quae continet ipsa lectio quam Charitati vestrae etiam hodie volui recitari, quantum mihi Dominus intellectum donare dignatur, non mihi videtur ista parabola vel similitudo ad eas solas pertinere, quae propria et excellentiori sanctitate virgines in Ecclesia nominantur, quas etiam usitatiore vocabulo Sanctimoniales appellare consuevimus : sed, nisi fallor, haec similitudo ad universam Ecclesiam pertinet. Quamvis etsi illas solas intelligeremus, quae Sanctimoniales vocantur, numquid decem sunt? Absit ut tanta virginum multitudo ad tam exiguum numerum revocetur. Forte autem dicat aliquis: Quid si multae sunt nomine, et tam paucae sunt in veritate, ut vix decem inve

ENABLE LINKS PER WORD SHOW APPARATUS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2021 Monumenta Informatik