monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 143, 3
Sed, si bene recolo, quam solida semper apud me fuerit fidei vestrae et amoris integritas, certus sum quod honoris assumptio circa statum amicitiae vestrae nullum praeiudicium mihi facit. Cum itaque hinc amor audaciam loquendi mihi pariat, inde vero ad planctum et gemitum dolor singultuosus urgeat violenter, indulgete mihi, si in aliquo verbo sobrietatem modestiae, et limites honestatis excedo: ex abundantia enim cordis os loquitur . Nam in amaritudine est anima mea, quae totum huius epistulae cursum mihi de doloris atramentario subministrat.