monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 143, 2
Quia quandoque in scholaribus castris militavimus sub eodem doctore, et ex diutina eiusdem hospitii cohabitatione socialis amicitiae iura contraximus, fiducialius vobis scribo. Excursus enim modici temporis nostro non praescribit amori; nec apud me mutationem vestri status agnoscit affectio. Sane postquam desideratissimam faciem vestram novissime vidi, vos in archiepiscopalis eminentiae gradum dispensatio divina promovit.