monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 104, 3
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi , quod sedem Ecclesiae Sarisberiensis transferre disponitis. Ego autem huic proposito tota devotione congratulor. Erat enim locus ille ventis expositus, sterilis, aridus, desertus, angustus. Erat ibi turris quasi in Siloe , quae habitatores loci onere longae servitutis oppressit; sed qui suscitavit spiritum Othoniel , ut a populo Dei iugum tyrannicae oppressionis excuteret, ipse ad opus memoriale vestri praesulis excitavit affectum. Sic olim filii prophetarum consilio Elisaei de loco angusto et sterili descenderunt ad fluenta Iordanis, ut ibi spatiosius aedificarent, aptioresque sibi facerent mansiones. Captiva erat in monte illo Sarisberiensis Ecclesia, sed et olim capta et captivata erat arca Domini ab allophylis in monte Gelboe , iuxta quam turris illa quasi alter Dagon in superbia, et in abusione erecta est; quae utinam cum praedicto idolo confractionis et deiectionis sententiam excepisset! Certe arca Noe , quae generis humani residuum quandoque salvaverat, postquam inter montes Armeniae resedit, nullis usibus apta fuit. Descendamus ergo felici auspicio ad complana, ubi valles abundabunt frumento, ubi campi speciosa pinguescent, ubi comedet quisque sub vite sua, et sub ficulnea sua, eritque melior diesuna in atriis illis super millia . Dum sollicitus considero et perpendo episcopi vestri cor prudens, et magnificam manum, honorem ipsius, quietem etiam clericorum, atque recordationem futuri temporis, et memoriale perpetuum, prae desiderio huius temporis anima mea deficit, et liquescit. Quadam enim grata imaginatione depingit animus meus mihi quod factum est a diebus antiquis, quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituens terminos mansionum iuxta numerum filiorum Israel; quomodo sub Iosue , et Caleb duodecim tribubus data est in sortem terra Chanaan in funiculum distributionis. Revixit itaque spiritus meus, et refloruisse mihi visa est caro mea, quia diebus nostris video prophetarum tempora rediisse. Occurrit animo meo communis et celebris illa exsultatio populorum, cum sub Dario rege aedificatur templum, sub Artaxerxe muros reparat Nehemias , ignemque multis annis in puteo absconditum eruderans et educens in crassitudine aquae perficit holocaustum. Recolo virum in Ezechiel , cuius species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu ipsius, et mensus est longitudinem, latitudinem et altitudinem aedificii, parietes, portas, vestibula, superliminaria, altaria, mensas, et Sancta sanctorum, gazophylacia et fenestras. Videre mihi videor Salomonem sollicite anhelantem circa templi aedificium, Hiram ministrantem ligna, operosius aedificio insistentes latomos, caementarios, biblios et onerum portatores. Ex quo igitur noster Darius, dominus rex huic mutationi, quae procul dubio mutatio dexterae Excelsi est, prompto favore consensit, operetur, quaeso, manus vestra instantius quidquid potest; nescimus enim quid futura pariat dies. Mundus in maligno positus est , et diabolus inaestimabilem translationis huius fructum praesentiens ad omnes impediendi artes suas versutias circumducit. Opus itaque quod instantius et maturius urgeri oportet nulla dilatione frustretur, ne vobis eveniat quod populo infideli propheta improperans ait: Populus hic dicit: Nondum tempus est aedificandi domum Domini . Ego autem praecipuum habebam in votis huic distributioni mansionum praesentialiter interesse, sed maioris praeceptio, et lex obedientiae, invitum et renitentem a proposito me reducunt.