monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 76, 4
Zelus, inquit, domus tuae comedit me . Vae mihi, quia tacui, quia tanto tempore obmutui, et silui a bonis. Vereor ne sanguis fratris clamet ad Dominum de terra contra me . Fratrem voco, quem mecum filium Christi fecit divinae regenerationis adoptio . Verbum prophetae est: Maledictus est, qui prohibet gladium suum a sanguine , id est verbum exhortationis a mortificatione peccati.