monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 64, 4
Docet publicus experientiae liber uberiorem esse charitatis affectum parentibus ad filios, quam filiis ad parentes: ideoque pensata devotione quam hactenus habuerunt reges Angliae erga Romanam Ecclesiam, speramus in eo, qui spes nostra est, quod non deficiet in hac angustia nostra illa exuberans et inexhausta gratiae plenitudo, quae se impertitur afflictis, lapsos erigit, laesos reparat: et, ut quod multum est claudatur in modico, se communicat universis: qui universorum et singulorum totus est, qui se servum servorum publice profitetur . Quid faciat pro tanto filio, pro tanto principe; cuius iniustissimam captionem provinciae lamentantur, dolent populi, plorant Ecclesiae, et omnia iura tam moderna, quam vetera detestantur?