monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 55, 5
Utinam ei, qui te per prophetam filiam vocat, dicas, sicut scriptum est: Pater virginitatis meae tu es , et ipse tibi illud respondeat, quod alibi legitur: Patrem vocabis me , et post me ingredi non cessabis: ingrediens post virginem matrem sponsi: ipsa est enim virgo virginum, quae praecedit. Adducentur regi virgines post eam, proximae eius afferentur tibi, et adducentur in templum regis . Filiae huius saeculi filiae Babylonis, quae de carnis immunditia sibi destinant successores, in peccato concipiunt, in dolore pariunt, in timore nutriunt, de viventibus semper sollicitae sunt, de morientibus inconsolabiliter affliguntur.