monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 29, 4
Mutius, Apollonius, Paphnutius, Macarius, Antonius, Paulus: inter quos diutissime certatum est pia contentione, quis alteri panem frangeret, cum Dominus gratia hospitalitatis quotidianum annonae stipendium duplicasset . Edictum principis apostolorum est: Estote hospitales invicem sine murmuratione . Princeps etiam principum in iudicio tremendo quibusdam dicturus est: Hospes fui, et non collegistis me . Hospitalitatis fuit meritum, quod duo discipuli euntes in Emmaus, acrisia sublata, in fractione panis Dominum cognoverunt . Plerique etiam autumant beatum Gregorium fuisse illum patrem familias, qui in expositione eiusdem Evangelii legitur in leproso Dominum suscepisse .