monumenta.ch > Paschasius Diaconus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Paschasius Diaconus, Epistola, p1, 3
Direxisti commemoratorium, cui nihil possit adiicere facundia peritorum; et opus quod Ecclesiae possit universitas recensere, brevi reserasti compendio, dum beati Severini finitimas Pannoniorum provincias incolentis vitam moresque verius explicasti, et quae per illum divina virtus est operata miracula diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae posterorum.