monumenta.ch > Iustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iustinus, Epitoma Ed.2, 27, 1, 1
Mortuo Syriae rege Antiocho, cum in locum eius filius Seleucus successisset, hortante matre Laodice, quae prohibere debuerat, auspicia regni a parricidio coepit; quippe Beronicen, novercam suam, sororem Ptolomei, regis Aegypti, cum parvulo fratre ex ea suscepto interfecit.