monumenta.ch > Wandalbertus Prumiensis > bnf2832.219 > 25 > bnf17349.154 > bnf13046.103 > bnf7960.12 > csg75.256 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 12, 1, 4
Quadrupedia vocata, quia quattuor pedibus gradiuntur: quae dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt; ut cervi, dammae, onagri, et cetera. Sed neque bestiae sunt, ut leones; neque iumenta, ut usus hominum iuvare possint.