monumenta.ch > Franciscus Petrarca > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Franciscus Petrarca, Bucolicum carmen, 12, 2
Viderat hunc fusca gelidaque sub ilicis umbra
Arthicus armipotens, secumque hec, turbidus ira:
«Hunccine perpetua gaudentem pace videbo,
Securoque sinam resupinum stertere sommo?
Sit satis hanc novi, (dextramque erexit in altum)
Excutiam madida cerebri de sede soporem».