monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Liber de locis sanctis, p1, 5
Cuius in magno murorum ambitu LXXXIIII turres, portae uero sex uisuntur: Prima porta Dauid ad occidentem montis Sion, secunda porta uillae fullonis, tertia porta sancti Stephani, quarta porta Beniamin, quinta portula, id est paruula porta (ab hac. per gradus ad uallem Iosaphat descenditur), sexta porta Thecuitis.