monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 174, 1
Audivimus beatum apostolum Paulum dicentem, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Humanus ergo sermo et omni acceptione dignus. Quare humanus, et non divinus? Procul dubio nisi iste humanus sermo etiam divinus esset, dignus omni acceptione non esset. Sed sic est sermo iste humanus et divinus, quomodo est ipse Christus et homo et Deus. Si ergo recte intelligimus sermonem istum, non solum humanum esse, verum etiam divinum; quare Apostolus humanum maluit dicere, quam divinum? Procul dubio enim qui non mentiretur, si diceret divinum, non sine causa maluit dicere humanum. Hoc ergo elegit, per quod Christus in mundum venit. Venit enim per quod homo erat. Nam per quod Deus erat, semper hic erat. Ubi enim non est Deus, qui dixit, Coelum et terram ego impleo ? Christus est certe virtus et sapientia Dei; de qua dicitur, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter . Ergo in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit . Et hic erat, et venit: hic erat per divinam maiestatem, venit per humanam infirmitatem. Quia ergo venit per infirmitatem humanam, ideo praedicans adventum eius dixit, Humanus sermo. Non liberaretur humanum genus, nisi sermo Dei dignaretur esse humanus. Nam et homo ille dicitur humanus, qui se exhibet hominem, et maxime qui hospitio suscipit hominem. Si ergo humanus dicitur qui in domo sua suscipit hominem, quam humanus est qui in se ipso suscepit hominem?