monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 158, 9
Si hoc est fides, quid erit species? Audi quid erit: Ut sit Deus omnia in omnibus . Quid est, Omnia? Quidquid hic quaerebas, quidquid hic pro magno habebas, ipse tibi erit. Quid hic volebas, quid amabas? Manducare et bibere? Ipse tibi erit cibus, ipse tibi erit potus. Quid hic volebas? Sanitatem corporis fragilem, transeuntem? Ipse tibi immortalitas erit. Quid hic quaerebas? Divitias? Avare, quid enim tibi sufficit, si Deus ipse non sufficit? Sed quid amabas? Gloriam, honores? Deus tibi erit gloria: cui et modo dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum . Iam enim exaltavit caput meum. Caput nostrum Christus est. Sed quid miraris? Quia caput et caetera membra exaltabuntur; tunc erit Deus omnia in omnibus. Hoc modo credimus, hoc modo speramus: cum venerimus, tenebimus; et iam visio erit, non fides: cum venerimus, tenebimus, et iam res erit, non spes. Charitas quid? numquid et ipsa modo est, et tunc non erit? Si amamus credendo et non videndo; quomodo amabimus videndo et tenendo? Ergo charitas erit, sed perfecta erit: sicut Apostolus ait, Fides, spes, charitas, tria haec; maior autem horum charitas . Hanc habentes, et in nobis nutrientes, securi illo adiuvante perseverantes in eo, dicamus: Quis nos separabit a charitate Christi? donec ipse misereatur, ipse perficiat. Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oves occisionis. Et quis supportat? quis omnia tolerat? Sed in his omnibus superamus. Unde? Per eum qui dilexit nos . Ergo, Si Deus pro nobis, quis contra nos?