monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 146, 1
Lectione hodierna animadvertit Charitas vestra, dictum esse Petro a Domino per interrogationem: Diligis me? Cui respondebat ille: Scis, Domine, quia amo te. Hoc secundo, hoc tertio; et ad singula verba respondentis dicebat Dominus, Pasce agnos meos. Commendabat Petro Christus agnos suos pascendos, qui pascebat et Petrum. Quid enim Petrus poterat praestare Domino, maxime iam immortale corpus gerenti, et in coelum ascensuro? Tanquam ei diceret, Amas me? In hoc ostende quia amas me, Pasce oves meas. Ergo, fratres, cum obedientia audite oves vos esse Christi: quia et nos cum timore audimus, Pasce oves meas. Si nos cum timore pascimus et timemus pro ovibus; ipsae oves quomodo pro se debent timere? Pertineat ergo ad nos cura, ad vos obedientia; ad nos vigilantia pastoralis, ad vos humilitas gregis. Quanquam et nos qui vobis videmur loqui de superiore loco, cum timore sub pedibus vestris sumus; quoniam novimus quam periculosa ratio de ista quasi sublimi sede reddatur. Proinde, charissimi, catholica germina, membra Christi, cogitate quale caput habeatis. Filii Dei, cogitate qualem Patrem inveneritis. Christiani, cogitate quae vobis haereditas promittatur. Non talis qualis in terra possideri a filiis non potest, nisi cum mortui fuerint parentes eorum. Nullus enim in terra possidet haereditatem patris, nisi mortui. Nos vivo Patre nostro possidebimus quod donabit: quia Pater noster mori non poterit. Plus addo, plus dico, et verum dico: ipse Pater erit haereditas nostra.