monumenta.ch > Augustinus > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 66, 2
Illuminet vultum suum super nos. Quaesiturus eras sortasse quid est, benedicat nos. Multis modis se volunt homines benedici a Deo: alius benedici se vult, ut habeat plenam domum necessariis rebus huic vitae; alius benedici se cupit, ut obtineat salutem corporis sine labe; alius benedici se vult, si forte aegrotat, ut reparet sanitatem; alius desiderans filios, et forte contristatus quod non nascantur, benedici se vult ut habeat posteritatem. Et quis enumeret diversa vota hominum se a Domino Deo benedici cupientium? Quis autem nostrum dicturus est non esse illam Dei benedictionem, si vel agricultura ei fructum ferat, vel domus cuiusque abundet copia rerum temporalium, vel ipsa corporis salus, aut teneatur ne amittatur, aut amissa reparetur? Fecunditas etiam feminarum, et casta vota filios desiderantium, ad quem pertinent nisi ad Dominum Deum? Qui enim creavit quando non erat, ipse prolis successu facit permanere quod condidit. Facit haec Deus, donat haec Deus. Parum est nobis dicere, Facit haec Deus, donat haec Deus; sed solus facit, solus donat. Quid si enim facit haec Deus, sed facit haec et aliquis non Deus? Facit haec, et solus facit. Et sine causa ista petuntur vel ab hominibus, vel a daemonibus: et quaeque bona accipiunt inimici Dei, ab illo accipiunt; et cum ab aliis petunt, cum accipiunt, nescientes ab illo accipiunt. Quomodo cum puniuntur, et putant se ab aliis puniri, nescientes ab illo puniuntur: sic et cum vegetantur, implentur, salvantur, liberantur; etsi hoc nescientes, vel hominibus, vel daemonibus, vel Angelis tribuunt, non habent nisi ab illo, penes quem potestas est omnium. Ad hoc dixerimus haec, fratres, ut quisquis etiam ista terrena forte, vel propter supplementa necessitatis, vel propter aliquam infirmitatem desiderat, nonnisi ab illo desideret, qui est fons omnium bonorum, et creator et recreator universorum.