monumenta.ch > Audoenus Rothomagensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Audoenus Rothomagensis, Vita S. Eligii, 2, p1, 1
Domino propitiante Vitam beati confessoris Eligii, quam pridem aliqua ex parte ordiri coeperam, et pene defessus ac lassabundus medio in tramite stylum subtrahens, opus imperfectum reliqueram, nunc paululum viribus recreatis, cupiente voto, corde iocundo, calamoque venusto opus inchoatum adire tentabo, arduum sit licet iter ac profundum, sed libere fateor, quo non possum pedibus viare, ardentissimo ducor amore; ibo ergo votis quo accedere non possum verbis.