Cod. Sang. 621, S. 355

[Fragmenta et Notae, i. a. Notkeri Balbuli] [1]

355 oben Si mihi non uultis oculis vel credite vestris Vos saltim[a] binas piscis mihi mittite spinas.[2]
Hos uersus NOTKER balbulus . fratribus augensibus misit . cum fungo quem môruch[3] uocant . in angulo apud sanctum gallvm . fratrum pyralis . in hieme nasci iamquot[b] annis solito. Nam cum ipsi assererent in álahaspach . loco suo[c] . piscem quem álant vocant .xii. palmorvm apprehensum loco nomen dedisse . ipse incredibilia narrantibus . etiam de sancti galli loco se mira esse dicturum respondit . et supradicti nominis fungvm in ianuario ibi natvm se uidisse subiunxit. Idque ipsvm illico[d] illi quasi falsô locutvm . pari uoce dicentes . derisui habebant. Sed ipse vt dixi sequenti anno itidem ibi fungo nato . dicta factis compensauit fungvm mittens et[e] scribens eis quod supra. Causa tamen erat fungi in angulo illo pyralis nasci soliti . quod aquaeductus evndem angulvm praeterfluens rigauit . et calor pyralis non nimius . sed chaumate[f] aquae mixtus illum attigit . et fotu tali parere praecoquam terram fecit . et fungos qvidem primitus . mox etiam et[g] gramina quaedam uirentia . styriis[h] et glatie foris sub diuo rigentibus vapor idem produxit.[i] G

[De praesidibus et legionibus Romanorum et al.] [1]

355 Mitte Praesidia a praesidendo sunt dicta . Romani autem . siue consules . siue cuiusquemodi duces . si legionibus cingebantur . hostibus obuii . procinctus dicebatur; Sin autem . per prouintias romanas pro captu sumptuum diuidebantur . legiones[j] . cuique parti singulis[k] praepositis . qui praesides uocabantur . Loca autem in quibus praesidebant . siue fuerint urbes . siue uallatae munitiones . Praesidia dicebantur . E quibus praesidiis . legatus romani ducis . prout tempus dictabat . copias legebat . Legiones autem in praesidiis subinde per praesides exercebantur militaribus disciplinis[2] . ad omnis generis martem . Unde et exercitus dictus est . Legiones quae in praesidiis erant . stationariae uocabantur . Postquam autem in hiberna concesserant . exercebantur quidem . sed rarius . Parati tamen semper ad omnia.[l] GEnSc
355 unten Duodecim autem legiones legitime romanis erant . quarum nulla alteri per omnia similis erat . sed dispar in aliquo . ut si nominaretur ordine numeri . continuo quantum in armis ualeret pensaretur . De quo numero et dominus dixisse uidetur . xii . legiones angelorum[3] . Sed in ciuilibus bellis numerosiores fiebant . pro copia qua sibi quisque hostium scribere armis et militibus poterat . Unde de caesare augusto legitur . quod tot tyrannis deletis . quadraginta quatuor legiones solus sub se habuisset[4] . Quas tamen ille quidem si[m] stare sineret . nullum aerarium[5] diu[n] stipendiare potuisset .[6] GEnSc
Sed et hoc his temporibus; sciendum est . quod nemini arma tunc habere licuit nisi legionibus ex armario aerarii publici; Caeteri qui arma habebant hostes erant . praeter eos qui quoque terrarum auxilio aduenerant romanis . Vnde et herodes tetrarcha . arma per se habere a iudeis conuictus . in exilium est trusus . arma publicata sunt;[7] Katilina { } { }p{ }m allectis si arma legio{ }oriam romam habere { }.[o] GEnSc