6,5,6
quod cum ipse novissimus hausisset nec tamen propter remedia, quibus vitalia sua adversus noxios sucos saepe obstruxerat, veneno confici posset frustraque spatiaretur, siquo tandem modo infusa pestis per venas vegetatione corporis acta discurreret, Gallum quendam militem iam fracto muro discurrentem invitavit eique iugulum praebuit.