Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 5
1  In Bosforo Mithridate Cerealia sacra celebrante terrae motus adeo gravis repente exortus est, ut magna clades ex ea urbium atque agrorum secuta narretur. 2  eadem tempore Castor Mithridatis praefectus, qui Phanagorio praeerat, interfectis amicis regiis arcem occupavit et quattuor Mithridatis filios ad praesidia Romana transmisit. 3  Mithridates accensus ira in scelera exarsit. nam conplures tunc amicos suos et Exipodram filium suum interfecit, cum antea iam alio Macharem parricidio trucidasset; 4  Pharnaces alter filius eius exemplo fratrum territus exercitum ad persequendum sese missum sibi conciliavit et mox adversus patrem duxit. 5  Mithridates diu ex altissimo muro filium frustra precatus ubi inexorabilem vidit, moriturus exclamasse fertur: 'Quoniam Pharnaces', inquit, 'mori iubet, vos, si estis, di patrii, precor, ut quandocumque et ipse hanc vocem a liberis suis audiat'. statimque descendens ad uxores, pelices ac filias suas venenum omnibus dedit. 6  quod cum ipse novissimus hausisset nec tamen propter remedia, quibus vitalia sua adversus noxios sucos saepe obstruxerat, veneno confici posset frustraque spatiaretur, siquo tandem modo infusa pestis per venas vegetatione corporis acta discurreret, Gallum quendam militem iam fracto muro discurrentem invitavit eique iugulum praebuit. 7  hunc exitum vitae Mithridates habuit nobisque sententiae suae fortissimum argumentum reliquit homo omnium, ut ferunt, superstitiosissimus, annos natus septuaginta et duo, habens secum semper philosophos omniumque artium peritissimos. 8  Si estis, inquit, di patrii. ita ille diu colendo ac diu quaerendo persenserat hos non esse certos deos, qui esse putabantur. rex multae experientiae atque aevo gravis verum Deum, ad cuius notitiam non nisi auditu per fidem venitur, non intellegebat. hos autem falsos esse rationis ipsius luce perviderat, aliud consuetudini aliud menti suae tribuens. 9  si estis, inquit, di, hoc est dicere: ego sentiens esse super hominem potentiorem ipso homine potestatem, precandi necessitate motus commendo diligentiam et excuso ignorantiam meam; invoco qui est, dum convenio qui non est. 10  quapropter cum dolore et timore considerandum est: qua poena quove iudicio digni erunt, qui contra interdictum iam propalatae et publicae veritatis eos sectantur et colunt deos, de quibus etiam illi iam tunc dubitare poterant, qui adhuc praeter eosdem scire nil poterant. 11  verumtamen breviter consulo: qualia tunc toto Orienti tempora videbantur, cum per quadraginta annos miserae nationes alternis tantorum ducum vastationibus terebantur; cum quaeque civitas tantis concursibus media inevitabiliter periclitabatur, inde accensura alterum unde alterum temperasset, hoc mox habitura supplicii quod remedii ad tempus habuisset; 12  cum trepidae diversarum provinciarum legationes inter succedentes Romanorum duces et truculentiorem notitia Mithridaten, alternis ad utrumque, prout quemque sors belli attollebat, et incertis satisfactionibus transferebantur augendo pericula quae sanabant? 13  nam quid continuo Pompeius et quidem Pompeius homo Romanorum moderatissimus per plurimas partes orientis finito Mithridatico bello egerit, paucis proferam.

Zurück