6,16,3
inde Syriam pervagatus Pharnacem in Ponto vicit. postea vero quam Romam venit, dictator et consul creatus in Africam transiit et apud Thapsum cum Iuba et Scipione pugnavit maximamque ibi hominum multitudinem interfecit. castra utriusque direpta sunt, sexaginta elephanti |Seite 255| capti.