Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 16
1 Alexandrinis petentibus regem reddidit monitum, ut magis amicitiam Romanam quam arma experiri studeret; qui tamen ilico ut liber fuit bellum intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est. nam viginti milia hominum in eo bello caesa referuntur, duodecim milia cum septuaginta longis navibus dedita, quingenti ex victoribus cecidisse dicuntur.
2 rex ipse adulescens scapha exceptus ut fugeret, multis insilientibus mersus necatusque est; corpus eius ad litus devolutum indicio loricae aureae cognitum fuit: qua Caesar Alexandriam praemissa Alexandrinos omnes ad deditionem desperatione conpulit regnumque Aegypti Cleopatrae dedit.
3 inde Syriam pervagatus Pharnacem in Ponto vicit. postea vero quam Romam venit, dictator et consul creatus in Africam transiit et apud Thapsum cum Iuba et Scipione pugnavit maximamque ibi hominum multitudinem interfecit. castra utriusque direpta sunt, sexaginta elephanti capti.
4 Cato sese apud Uticam occidit; Iuba percussori iugulum pretio dato praebuit, Petreius eodem se gladio perfodit; Scipio in navi, qua ad Hispaniam fugere contendens vento coactus in Africam redierat, semet ipse iugulavit.
5 in eadem navi etiam T. Torquatus occisus est. Caesar Pompei Magni nepotes filiamque Pompeiam simulque cum his Faustum Syllam et Afranium et Petreium filium iussit occidi.
6 inde quattuor triumphis urbem ingressus, disposito recuperatae reipublicae statu continuo in Hispanias contra Pompeios Pompei filios profectus, septimo decimo quam egressus ab urbe fuerat die Saguntum pervenit statimque adversus Pompeios duos et Labienum atque Attium Varum multa bella et varia sorte gessit.
7 ultimum bellum apud Mundam flumen gestum est, ubi tantis viribus dimicatum tantaque caedes acta, ut Caesar quoque, veteranis etiam suis cedere non erubescentibus, cum caedi cogique aciem suam cerneret, praevenire morte futurum victi dedecus cogitarit, cum subito versus in fugam Pompeiorum cessit exercitus.
8 equidem eo die hoc bellum actum est, quo Pompeius pater ab urbe bellum gesturus aufugerat, quattuorque annis hoc bellum civile indesinenter toto orbe tonuit. T. Labienus et Attius Varus in acie caesi sunt, Gnaeus Pompeius cum centesimo equite aufugit.
9 frater eius Sextus Pompeius, contracta celeriter non parva Lusitanorum manu, cum Caesonio congressus et victus fugiensque interfectus est. Munda civitas cum immensa hominum caede Caesare oppugnante vix capta est.