1,11,1
Item anno ante urbem conditam |Seite 58| DCCLXXV inter Danai atque Aegypti fratrum filios quinquaginta parricidia una nocte commissa sunt. ipse deinde tantorum scelerum fabricator Danaus regno, quod tot flagitiis adquisiverat, pulsus Argos concessit ibique indigne persuasis in facinus Argivis Sthenelan qui eum profugum egentemque exceperat regno expulit atque ipse regnavit.