Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 11
1 Item anno ante urbem conditam DCCLXXV inter Danai atque Aegypti fratrum filios quinquaginta parricidia una nocte commissa sunt. ipse deinde tantorum scelerum fabricator Danaus regno, quod tot flagitiis adquisiverat, pulsus Argos concessit ibique indigne persuasis in facinus Argivis Sthenelan qui eum profugum egentemque exceperat regno expulit atque ipse regnavit.
2 Busiridis in Aegypto cruentissimi tyranni crudelis hospitalitas et crudelior religio tunc fuit; qui innocentum hospitum sanguinem diis scelerum suorum participibus propinabat: quod exsecrabile sine dubio hominibus viderim an ipsis etiam diis exsecrabile videretur.
3 tunc etiam Terei Procnae et Philomelae incesto parricidium adiunctum atque exsecrabilius utroque convivium per infandos cibos additum, cum propter sororis pudicitiam ereptam praecisamque linguam filium parvulum mater occidit, pater comedit.
4 isdem temporibus Perseus a Graecia in Asiam transvectus est, ibi barbaras gentes gravi diuturnoque bello domuit et novissime victor nomen subiectae genti dedit: namque a Perseo Persae sunt vocitati.