Iordanes, De summa temporum uel origine actibusque gentis Romanorum.
De summa temporum uel origine actibusque gentis Romanorum..Capitula CCCXXXII-CCCXL
(3) Aetius perierat, in campo Martio, per Optilam et Thraufistilam Aetii satellites iam percusso Eraclio spadone truncatus est.
4 Imperium quoque eius idem Maximus invasit tertioque tyrannidis suae mense membratim Romae a Romanis discerptus est.
5 Gizericus tunc rex Vandalorum ab Eudoxia Valentiniani uxore invitatus ex Africa Romam ingressus est eamque urbem rebus omnibus expoliatam eandem Eudoxiam cum duabus filiabus secum in Africa rediens duxit.
6 Leo Bessica ortus progeniae Asparis patricii potentia ex tribuno militum factus est imperator.
7 Cuius nutu mox loco Valentiniani apud Ravennam Maiorianus Caesar est ordinatus, qui tertio necdum anno expleto in regno apud Dertonam occiditur locoque eius sine principis iussu Leonis Severianus invasit: sed et ipse tyrannidis sui tertio anno expleto Romae occubuit.
8 Tunc Leo Anthemium divi Marciani generum ex patricio Caesarem ordinans Romae in imperio distinavit Bigelemque Getarum regem per Ardaburem Asparis filium interemit.
9 Basiliscum cognatum suum , id est fratrem Augustae Verinae Africam dirigens cum exercitu, qui navali proelio Chartaginem saepe adgrediens ante ea victus cupiditate pecuniis vendidit regi Vandalorum, quam in Romanorum potestatem redigeret.
10 Asparum autem patricium cum filiis Ardaburem et Patriciolum Zenonis generi sui instinctu in palatio trucidavit occisoque Romae Anthemio Nepotem filium Nepotiani copulata nepte sua in matrimonio apud Ravennam per Domitianum clientem suum Caesarem ordinavit.
11 Qui Nepus regno potitus legitimo Glycerium, qui sibi tyrannico more regnum inposuisset, ab imperio expellens in Salona Dalmatiae episcopum fecit.
12 Sic quoque Leo Leonem iuniorem ex Ariagne filia nepotem suum in imperio ordinans Orientale anno regni sui sexto decimo obiit.
13 Leo iunior mox paucis mensibus puerilem, ordinante tamen patre, rexisset imperium, manu sua genitorem suum Zenonem coronans imperatoremque constituens rebus humanis excessit.
De summa temporum uel origine actibusque gentis Romanorum..Capitula CCCXLI-CCCLIII
1 Zenon natione Isaurus gener Leonis imperatoris regnavit ann. XVII. Hic etenim dum processibus Chalcedona degeret, subito Verina Augusta socrus sua fratrem suum Basiliscum in imperio inducens Augustum in urbe appellavit. Quod conperiens Zenon Chalcedona sine aliqua rei publicae lesione Isauriam secessit, malens se solum cum Ariagne Augusta exulari quam sui causa rei publicae aliquid ex bellis civilibus incommodum

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik