monumenta.ch > Iordanes > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iordanes, De summa temporum uel origine actibusque gentis Romanorum., p34, 1
Zenon natione Isaurus gener Leonis imperatoris regnavit ann. XVII. Hic etenim dum processibus Chalcedona degeret, subito Verina Augusta socrus sua fratrem suum Basiliscum in imperio inducens Augustum in urbe appellavit. Quod conperiens Zenon Chalcedona sine aliqua rei publicae lesione Isauriam secessit, malens se solum cum Ariagne Augusta exulari quam sui causa rei publicae aliquid ex bellis civilibus incommodum provenire. Quod Basiliscus cognoscens Zenonisque fugam laetatus Marcum filium suum Caesarem ordinavit. Qui perfidia Nestoriana inflatus multa contra ecclesiam temptavit protinus agere: sed volente deo ante inflatus crepuit quam penitens stare potuerat. Nam revertens Zenon rursus in regno proprio et eum et patrem et matrem in exilio oppidi Lemni provinciae Cappadociae destinavit. Vbi quia caritas dei et proximi in illos refrixerat, frigore consumpti sunt vitaque cum regno amiserunt. Parte vero Esperia Nepotem imperatorem Orestes fugatum Augustulum suum filium in imperium conlocavit. Sed mox Odoacer genere Rogus Thorcilingorum Scirorum Herolorumque turbas munitus Italiam invasit Augustulumque imperatorem de regno evulsum in Lucullano Campaniae castello exilii poena damnavit. Sic quoque Hesperium regnum Romanique populi principatum, quod septingentesimo nono urbis conditae anno primus Augustorum Octavianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit anno decessorum regni imperatorum quingentesimo vicesimo secundo: Gothorum dehinc regibus Romam tenentibus. Theodoricus autem Triarii filius cognomento Strabo rex Gothorum ascitis suis usque ad Anaplum quarto urbis milio armatus advenit: nulli tamen Romanorum noxius continuo reversus porro Inlyricum properans dum inter suorum moventia plaustra progreditur, iacentis super carpentum teli acumen paviscentisque equi sui inpulsione fixus transverberatus interiit et rei publicae diem festum morte sua donavit. Valamero rege Gothorum in bello Scirorum defuncto Theodemir in regno fratris successit cum Vidimero fratre et filio Theodorico. Sed missa sorte Vidimero cum Vidimero filio partes Hesperias, Theodemir cum filio Theodorico Illyricum Thraciasque vastandas obvenit. Relictaque ergo Pannonia alter Italiam, alter Illyricum suscepit populandum: sed utrique reges mox sortita loca ingressi sunt, ilico rebus humanis excedunt, Vidimer Italia, Illyrico Theodemir. Relictis filiis decesserunt, quorum Vidimer ab Italis proeliis victus, ad partes Galliae Spaniaeque omissa Italia tendit: Theodoricus vero Zenonis Augusti humanitate pellectus Constantinopolim venit, ubi magister militum praesentis effectus consulis ordinarii triumphum ex publico dono peregit. Sed quia tunc, ut diximus, Odoacer regnum Italiae occupasset, Zenon imperator cernens iam gentes illam patriam possidere, maluit Theodorico ac si proprio iam clienti eam committi quam illi quem nec noverat. Secumque ita deliberans, ad partes eum Italiae mandans, Romanum illi populum senatumque commendat. Obansque rex gentium et consul Romanus Theodoricus Italiam petiit magnisque proeliis fatigatum Odoacrum Ravenna in deditione suscepit. Deinde vero ac si suspectum Ravenna in palatio iugulans regnum gentis sui et Romani populi principatum prudenter et pacifice per triginta annos continuit. Illus autem Isaurus, magister officiorum et Zenoni imperatori in privata vita amicissimus caritateque coniunctus, dum secreto in detractionem Ariagnes Augustae cum eius viro locutus est, in zelo Augustum concitavit. Qui deliberans eam perimere uni suorum rem tacite demandavit. Quod dum ille agere nititur, cuidam cubiculariae prodit scelus eadem nocte facturum. Regina scelus cognovit suoque in lectulo eandem qui rem suggesserat conlocatam in episcopio ad Acacium neminem scientem subterfugit. Posteraque diae Zeno rem aestimans perpetratam, dum, lucto quodam quasi gerens, neminem suscipit, Acacius episcopus ingressus et facti arguit impietatem veniaeque fidem exposcit Augustamque suspicionis innoxiam compromittit acceptamque fidem veniae pactione Augusta revertitur. Secumque dum crebro deliberat, qua sorte de inimico suo exigat ultionem, nanctam (ut opinata est) oportunitatem uni suorum mandat in abditis stanti, ut Illo a se recedenti perimeret.