monumenta.ch Gregorius Magnus Show Session Trace
Search in Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2 and in Codex 211
 A,a     HELP
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA II.
Edition: J.-P. Migne PL76, Paris, 1849
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
(b12)
  bsb47260.402 bsb4612.40-20 HOMILIA II. bke19.83r
1 Ne quidam me fortasse tacita cogitatione reprehendant quod Ezechielis prophetae tam profunda mysteria a magnis expositoribus intentata discutere praesumo, qua mente id faciam agnoscant. bsb4612.41 Non enim hoc temeritate aggredior, sed humilitate. Scio enim quia plerumque multa in sacro eloquio quae solus intelligere non potui coram fratribus meis positus intellexi. Ex quo intellectu et hoc quoque intelligere studui, ut scirem ex quorum mihi merito intellectus daretur. Patet enim quia hoc mihi pro

ENABLE LINKS PER WORD SHOW APPARATUS HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2023 Monumenta Informatik