monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 2, 1
Ne quidam me fortasse tacita cogitatione reprehendant quod Ezechielis prophetae tam profunda mysteria a magnis expositoribus intentata discutere praesumo, qua mente id faciam agnoscant. Non enim hoc temeritate aggredior, sed humilitate. Scio enim quia plerumque multa in sacro eloquio quae solus intelligere non potui coram fratribus meis positus intellexi. Ex quo intellectu et hoc quoque intelligere studui, ut scirem ex quorum mihi merito intellectus daretur. Patet enim quia hoc mihi pro illis datur quibus mihi praesentibus datur. Ex qua re, largiente Deo, agitur ut et sensus crescat, et elatio decrescat, dum propter vos disco quod inter vos doceo, quia (verum fateor) plerumque vobiscum audio quod dico. Quidquid ergo in hoc propheta minus intellexero, meae caecitatis est; si quid vero intelligere apte potuero, ex divino munere vestrae venerationis est. Saepe autem per omnipotentis Domini gratiam in eius eloquio quaedam intelliguntur melius cum sermo Dei secretius legitur, atque animus, culparum suarum conscius, dum recognoscit, quod audierit, doloris se iaculo percutit, et compunctionis gladio transfigit, ut nihil ei nisi flere libeat, et fluentis fletuum maculas lavare. Inter quae etiam aliquando ad sublimiora contemplanda rapitur, et in eorum desiderio suavi fletu cruciatur. Dolet se hic esse anima, ubi adhuc prostrata per infirmitatem iacet, atque illic adhuc non esse ubi illuminata fortiter vigeat, et iam mentis oculum ad mortalitatis tenebras non reducat. Hinc itaque, hinc ardor nascitur in mente, luctus oboritur ex ardore. Et quia inhaerere coelestibus necdum valet, fervore suo in lacrymis fessa requiescit. Sed aliud est cum de unius profectu res agitur, aliud cum de aedificatione multorum. Ea itaque doctrinae sermone, largiente Deo, proferenda sunt quae vitam audientium moresque componunt. Nunc ergo quidquid nos ad studium bonae operationis aedificet in prophetae verbis, sicut coepimus, exsequamur. Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi.