monumenta.ch Alcuinus Show Session Trace![]() | Alcuinus, de Rhetorica Edition: unidentified | ![]() |
Synoptical Presentation with Other Manuscripts | ||
(de Rhetorica) | ||
---|---|---|
(22) | eius partes non dicentur; nam saepe satis est quid factum sit dicere, ut ne narres quemadmodum sit factum: et si non longius quam opus est in narrando procedetur, et si nullam in rem aliam transiet oratio, et si ita dicetur, ut nonnumquam csg855.176 ex eo quod dictum sit, id quod non sit dictum intellegatur, et si non modo id quod obest, bmv405.18 r verum etiam id quod nec obest nec adiuvat praeteribitur: et non minus rerum non necessariarum quam zbzC80.93v verborum multitudine supersedendum est. Aperta autem narratio poterit esse, si ut quidque primum gestum erit, ita primum exponetur, et rerum ac temporum ordo servabitur, ut ita narrentur res, ut gestae erunt aut ut potuisse geri csg273.180 videbantur. Hic erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid contorte dicatur, ne quam in aliam rem transeatur. Probabilis erit narratio, si in ea videbuntur inesse quae solent csg855.177 apparere in veritate, si personarum dignitates servabuntur, si causae factorum exstabunt, si fuisse facilitates faciundi videbuntur, si tempus idoneum, si spatii satis, si locus oportunus ad eandem rem, qua de re narrabitur, fuisse ostendetur, si res et ad eorum qui agent naturam et ad vulgi rumorem et ad eorum qui audient opinionem accommodabitur. | |
23 | bsb42784.23 bmv404.37 r K. Ordo deposcit ut de partitione dicas. A. Dicam. Partitio est rerum ad causam ipsam pertinentium divisio, quae recte habita perspicuam et inlustrem totam orationem efficit. Quae duas habet | |
ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS Report an Error or Make a Suggestion |