monumenta.ch > Alcuinus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 23
K. Ordo deposcit ut de partitione dicas. A. Dicam. Partitio est rerum ad causam ipsam pertinentium divisio, quae recte habita perspicuam et inlustrem totam orationem efficit. Quae duas habet partes: una pars est, quae quid cum adversariis conveniat et quid in controversia relinquatur ostendit, ex qua certum quiddam destinatur auditori, in quo animum debeat habere occupatum: altera est, in qua rerum earum, de quibus erimus dicturi, breviter expositio ponitur distributa, ex qua conficitur, ut certas animo res teneat auditor; nam et haec pars habere debet brevitatem, absolutionem, paucitatem. Brevitas est, cum nisi necessarium nullum assumitur verbum: absolutio est, per quam omnia quae incidunt in causam genera, de quibus dicendum est, amplectimur in partitione: paucitas est, quae eas res tantum ponit in partitione, quae necessarie sunt dicendae iterum, et ne plura quam satis est demonstraturos nos dicamus, hoc modo: "ostendam adversarios quod arguamus et potuisse facere et voluisse et fecisse", cum fecisse satis est ostendere.