monumenta.ch > Zosimus papa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Zosimus papa, Epistolae et decreta, p10, 2
Cum et in praesenti cognoveris, et frequentibus a nobis litteris ipse sis monitus, ut auctoritate metropolitani, quam tibi apostolicae sedis pronuntiatione firmavimus, Proculi ausibus conatibusque illis, quibus adhuc se putat aliqua posse turbare, huius rei oppressu occurreres, renitens rigore censuraque, quam pro regularum confirmatione susceperas, quippe cum et tibi nostrum delegatum nosses officium, et illum scires esse damnatum: miror quid post ista Proculo liceat, aut vacet illa, quae consueverat, aut peiora committere.