monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 107.1 arg
Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex nova non sit alia a lege veteri. Utraque enim lex datur fidem Dei habentibus, quia 'sine fide impossibile est placere Deo', ut dicitur Heb. XI. Sed eadem fides est antiquorum et modernorum, ut dicitur in Glossa Matth. XXI. Ergo etiam est eadem lex.