monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 106.1 a3
Praeterea, lex Evangelii propria est eorum qui sunt in statu novi testamenti. Sed lex indita communis est et eis qui sunt in novo testamento, et eis qui sunt in veteri testamento, dicitur enim Sap. VII, quod 'divina sapientia per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit'. Ergo lex nova non est lex indita.