monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 105.1 sc
Sed contra est quod populus Israel de pulchritudine ordinationis commendatur, Num. XXIV, 'quam pulchra tabernacula tua, Iacob; et tentoria tua, Israel'. Sed pulchritudo ordinationis populi dependet ex principibus bene institutis. Ergo per legem populus fuit circa principes bene institutus.