monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 103.1 a4
Praeterea, discretio mundorum animalium ab immundis pertinet ad caeremonias observantiarum, ut supra dictum est. Sed talis discretio fuit ante legem, dicitur enim Gen. VII, 'ex omnibus mundis animalibus tolle septena et septena; de animantibus vero immundis, duo et duo'. Ergo caeremoniae legales fuerunt ante legem.