monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 92.1 ad3
Ad tertium dicendum quod bonitas cuiuslibet partis consideratur in proportione ad suum totum, unde et Augustinus dicit, in III Confess., quod 'turpis omnis pars est quae suo toti non congruit'. Cum igitur quilibet homo sit pars civitatis, impossibile est quod aliquis homo sit bonus, nisi sit bene proportionatus bono communi, nec totum potest bene consistere nisi ex partibus sibi proportionatis. Unde impossibile est quod bonum commune civitatis bene se habeat, nisi cives sint virtuosi, ad minus illi quibus convenit principari. Sufficit autem, quantum ad bonum communitatis, quod alii intantum sint virtuosi quod principum mandatis obediant. Et ideo philosophus dicit, in III Polit., quod 'eadem est virtus principis et boni viri; non autem eadem est virtus cuiuscumque civis et boni viri'.