monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 80.1 arg
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Diabolus sit homini directe causa peccandi. Peccatum enim directe in affectu consistit. Sed Augustinus dicit, IV de Trin., quod 'Diabolus suae societati malignos affectus inspirat'. Et Beda, super Act., dicit quod 'Diabolus animam in affectum malitiae trahit'. Et Isidorus dicit, in libro de summo bono, quod 'Diabolus corda hominum occultis cupiditatibus replet'. Ergo Diabolus directe est causa peccati.