monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 59.2 arg
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtus moralis cum passione esse non possit. Dicit enim philosophus, in IV Topic., quod 'mitis est qui non patitur, patiens autem qui patitur et non deducitur'. Et eadem ratio est de omnibus virtutibus moralibus. Ergo omnis virtus moralis est sine passione.