monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 58.1 sc
Sed contra est quod philosophus dicit, in I Ethic., 'dicentes de moribus, non dicimus quoniam sapiens vel intelligens; sed quoniam mitis vel sobrius'. Sic igitur sapientia et intellectus non sunt morales. Quae tamen sunt virtutes, sicut supra dictum est. Non ergo omnis virtus est moralis.