monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 47.1 arg
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non semper aliquis irascatur propter aliquid contra se factum. Homo enim, peccando, nihil contra Deum facere potest, dicitur enim Iob XXXV, 'si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra illum?' Dicitur tamen Deus irasci contra homines propter peccata; secundum illud Psalmi CV, 'iratus est furore dominus in populum suum'. Ergo non semper aliquis irascitur propter aliquid contra se factum.