monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 24.2 a2
Praeterea, Damascenus dicit quod 'operatio quidem qui secundum naturam motus est, passio vero qui praeter naturam'. Sed quod est praeter naturam in motibus animae, habet rationem peccati et mali moralis, unde ipse alibi dicit quod 'Diabolus versus est ex eo quod est secundum naturam, in id quod est praeter naturam'. Ergo huiusmodi passiones sunt malae moraliter.