monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 19.1 sc
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod iustitia est secundum quam aliqui volunt iusta, et eadem ratione, virtus est secundum quam aliqui volunt bona. Sed bona voluntas est quae est secundum virtutem. Ergo bonitas voluntatis est ex hoc quod aliquis vult bonum.