monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 5.3 arg
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod beatitudo possit in hac vita haberi. Dicitur enim in Psalmo CXVIII, 'beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini'. Hoc autem in hac vita contingit. Ergo aliquis in hac vita potest esse beatus.