monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 5.2 sc
Sed contra est quod dicitur Ioan. XIV, 'in domo patris mei mansiones multae sunt'; per quas, ut Augustinus dicit, 'diversae meritorum dignitates intelliguntur in vita aeterna'. Dignitas autem vitae aeternae, quae pro merito datur, est ipsa beatitudo. Ergo sunt diversi gradus beatitudinis, et non omnium est aequalis beatitudo.