monumenta.ch > Sulpicius Severus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, 21, 1
Frequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sanctum virum conabatur illudere, visibilem se ei formis diversissimis ingerebat. Nam interdum in Iovis persona, plerumque Mercurii, persaepe etiam se Veneris ac Minervae transfiguratum vultibus offerebat: adversus quem semper interritus, signo se crucis et orationis auxilio protegebat. Audiebantur etiam plerumque convicia, quibus illum turba daemonum protervis vocibus increpabat: sed omnia falsa et vana cognoscens, non movebatur obiectis. Testabantur etiam aliqui ex fratribus audisse se daemonem protervis Martinum vocibus increpantem, cur intra monasterium aliquos ex fratribus qui olim baptismum diversis erroribus perdidissent, conversos postea recepisset, exponentem crimina singulorum: Martinum diabolo repugnantem respondisse constanter, antiqua delicta melioris vitae conversatione purgari; et per misericordiam Domini absolvendos esse peccatis, qui peccare desinerent. Contra dicente diabolo, non pertinere ad veniam criminosos, et semel lapsis nullam a Domino clementiam praestari; tunc in hanc vocem fertur exclamasse Martinus: Si tu ipse, o miserabilis, ab hominum insectatione desisteres, et te factorum tuorum vel hoc tempore cum dies iudicii in proximo est, poeniteret; ego tibi vere confisus in Domino Iesu Christo misericordiam pollicerer.