monumenta.ch > Sulpicius Severus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, 3, 1
Interea irruentibus intra Gallias barbaris, Iulianus Caesar coacto in unum exercitu apud Vangionum civitatem, donativum coepit erogare militibus: et, ut est consuetudinis, singuli citabantur, donec ad Martinum ventum est. Tum vero opportunum tempus existimans, quo peteret missionem (neque enim integrum sibi fore arbitrabatur si donativum non militaturus acciperet): Hactenus, inquit ad Caesarem, militavi tibi: patere ut nunc militem Deo: donativum tuum pugnaturus accipiat: Christi ego miles sum; pugnare mihi non licet.